LUSTRUM

LUSTRUM
LUSTRUM
Romanis proprie quinque Annos solidos significat, sine respectu praecedentis Lustri. Ovid. Fast. l. 3. v. 165.
Hic anni modus est; in Lustrum accedere debet
Quae consumatur partibus, unae dies.
Vide quoque infra Olympias. A' lustrando: quod semel intra hoc tempus Exercitus Rom. a Censore lustraretur. Postquam enim civium census eslet peractus, Censor sumptis sue, ariete et tauro, ter exercitum circuite, hasque tandem victimas Marti offerre solitus est: id quod dixêre, condere lustrum, Varro de Ling. Lat. l. 5. et Suet. Aug. c. 97. Item facere lustrum, in Monum. Ancyrano. Atque haec phrasis de solis censoribus usurpata cum censu peracto, frequentem populum lustratent, Gronov. in Liv. l. 1. c. 44. cum lusirum etiam aliis interdum attribueretur, ut apud Lucan. Civ. Bell. l. 1. v. 595.
Et Festo purgantes moenia lustro:
Pontifices.
Fiebat autem id, nisi funestus eslet annus: Itaque census aliquando agebatur, Lustrum non condebatur. Liv. l. 2. c. 22. Census actus eo anno: Lustrum Propter Capitolium captum, Consulem Occisum, condi religiosum erat. Hinc Lustri condendi cerimoniae, cum instituto politico describendi subditorum fortunas, non sunt confundendae; cum duo haec toties in Hist. Rom. tam exptesse distinguantur. Unde observavit quidem Censorin. Post lusirum a Vespas. conditum, desiisse priscum illud institutum; nempe oportebat paulatim exoriente Euangelio, ritus quoque paganicos paulatim contemni, et in desuetudinem abire: non tamen lustralis tum censûs cessavit exactio. Imo consuetudo agendi census per temporum intervalla, prout res exigeret, non solum in vet. Romae imperio, sed et novae, semper est servata. Testis est Greg. Nazianzen. Orat. I X. ad Iulian. Ε῾ξισωτὴν, qui Iulianus, ut et Helsenius, in Cappadociam missi fuerant, ut census agerent, et inter cives onera tributorum exaequarent: quod cum olim censorum, postea censitorum fuit munus. Idem Carm. ad Hellenium ait.
Εὖχος ὦ Α᾿ρμενίης Ε῾λλην´ιε ὃς λάχες ἄιη,
Στῆσαι ἡμετέρῃ μέτρα δίκαια φόρων.
Decus ô Armeniae Helleni: cui obtigit terrae
Statuere nostrae modum iustum tributorum etc.
Vide Is. Casaub. Exercit. I. N. 93. Porro fiebat id in campo Martio, comitiis centuriatis: dicebaturque sacrum id Suovetaurilia, s. Solitaur ilia, quas voces infra vide. Nec omittendum, quod prisco more Duces, cum exercitum lustrarent, esent coronati. Unde Cassio exercitum lustranti lictor coronam inversam reposuisse legitur, apud Appian. Alex. Civ. Bell. l. 4. p. 640. Et Stat. inde l. 4. Sylv. 2. v. 62. lustra ipsa coronata vocat:
Saepe coronatis iteres quinquennia lustris.
Quodque per lustra computârint vett. Rom. vide de Lustro Iuliano, Romanoque, Ioh. Forbes. Instruct. Hist. Theolog. l. 4. c. 2. n. 3. add Casp. Barth. ad Stat. l. 3. Sylv. 5. v. 7. ubi quaturor lustris exponit annis viginti absolutis, et Ios. Castalion. Observ. l. 1. c. 10. Plura vero hanc in rem, apud Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 4. c. 17. et alibi passim, Pancirol. Rer. deperdit. c. de cibi cap. modo, Alex. ab Alex. Genial. Dier. l. 5. c. 27. Pomp. Laet. de Magistr. Rom. c. de Censoribus, Thom. Godvvyn. Anthologiae Rom. l. 3. c. 5. s. 2. Alios. Nec omittendus Vett. mos, qui non solum Natalem diem celebrârunt, sed et primo Lustro infantium munera Diiis obtulêrunt. Mart. l. 4. Epigr. 45. cuius Epigraphe ad Phoebum.
Hictibi pro nato plenâ dat laetus acerrâ,
Phoebe, Palatinus munera Parthenius.
Ut qui prima novo signat quinquennia lustro,
Impleat innumera, Burrus Olympiadas.
Sed et Lustrum ganea est, de qua notione vocis, vide supra Ganeo, infra Taberna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?
Synonyms:

Look at other dictionaries:

  • Lustrum — Lustrum, in ancient Rome, was originally a sacrifice for expiation and purification offered by one of the censors of Rome in the name of the Roman people at the close of the taking of the census, which took place every five years. The name came… …   Wikipedia

  • lustrum — (plural lustra), purification of the Roman people every five years, 1580s, from L. lustrum, perhaps from root of luere to wash, related to lavere (see LAVE (Cf. lave)). Or [Watkins, Klein] from PIE *leuk stro , from base *leuk light, brightness …   Etymology dictionary

  • Lustrum — Lus trum, n.; pl. E. {Lustrums}, L. {Lustra}. [L. Cf. 2d & 3d {Luster}.] A lustration or purification, especially the purification of the whole Roman people, which was made by the censors once in five years. Hence: A period of five years. [1913… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Lustrum — (röm. Ant.), 1) das bei Lustrationen alle 5 Jahre dargebrachte Opfer; daher 2) Zeit von 5 Jahren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Lustrum — (lat.), bei den Römern ein Reinigungsopfer, bei dem ein Schwein, Schaf und Stier (s. Suovetaurilia) dreimal um den zu entsühnenden Gegenstand herumgeführt und dann geopfert wurden. Weil die auf diese Weise vollzogene Reinigung der römischen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Lustrum — (lat.), das alle 5 Jahre wiederkehrende feierliche Sühn und Reinigungsopfer (s. Suovetaurilia) der Römer nach Beendigung des Zensus; daher Zeitraum von 5 Jahren …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Lustrum — Lustrum, lat., das bei den Römern mit dem Census alle 5 Jahre wiederkehrende Reinigungsfest; Zeitraum von 5 Jahren …   Herders Conversations-Lexikon

  • lustrum — lùstrum m DEFINICIJA v. lustar …   Hrvatski jezični portal

  • lustrum — [lus′trəm] n. pl. lustrums or lustra [lustrə] [L, orig., prob. illumination < IE * leukstrom, illumination < base * leuk , to light, shine > LIGHT1] 1. in ancient Rome, a purification of all the people by means of ceremonies held every… …   English World dictionary

  • Lustrum — Ein Lustrum (lateinisch, zu lustrare „hell machen“, „reinigen“) war ursprünglich in der altrömischen Religion ein Reinigungs oder Sühneopfer, mit dem die von den Censoren durchgeführte Steuereinschätzung und Musterung der Bürger (Census) beendet… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”